Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

A continuation of Christ's discourse to his disciples.

[1] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. [2] Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. [3] Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. [4] Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. [5] Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

[6] Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. [7] Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. [8] In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. [9] Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. [10] Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione.

[11] Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. [12] Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. [13] Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis. [14] Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. [15] Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

[16] Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. [17] Haec mando vobis: ut diligatis invicem. [18] Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. [19] Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. [20] Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

[21] Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. [22] Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. [23] Qui me odit, et Patrem meum odit. [24] Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. [25] Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.

[26] Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; [27] et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

< previous | Chapter 15 | next >