DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

Christ washes his disciples' feet. The treason of Judas. The new commandment of love.

[1] Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. [2] Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae: [3] sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: [4] surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se. [5] Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.

[6] Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? [7] Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. [8] Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. [9] Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. [10] Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

[11] Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. [12] Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? [13] Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. [14] Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes. [15] Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

[16] Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. [17] Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. [18] Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. [19] Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum. [20] Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

[21] Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. [22] Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. [23] Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. [24] Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? [25] Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?

[26] Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae. [27] Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. [28] Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. [29] Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. [30] Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

[31] Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. [32] Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. [33] Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. [34] Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. [35] In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

[36] Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. [37] Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. [38] Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.

< previous | Chapter 13 | next >