Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

The anointing of Christ's feet. His riding into Jerusalem upon an ass. A voice from heaven.

[1] Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. [2] Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. [3] Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. [4] Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: [5] Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

[6] Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. [7] Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud. [8] Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. [9] Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. [10] Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:

[11] quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. [12] In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, [13] acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. [14] Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: [15] Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

[16] Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. [17] Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. [18] Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. [19] Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. [20] Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

[21] Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. [22] Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. [23] Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. [24] Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, [25] ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

[26] Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. [27] Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: [28] Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. [29] Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. [30] Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

[31] Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. [32] Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. [33] (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) [34] Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? [35] Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.

[36] Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. [37] Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; [38] ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? [39] Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: [40] Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

[41] Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. [42] Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. [43] Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. [44] Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. [45] Et qui videt me, videt eum qui misit me.

[46] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. [47] Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. [48] Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. [49] Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. [50] Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

< previous | Chapter 12 | next >