Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St John next >
< previous Chapter 1 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The divinity and incarnation of Christ. John bears witness of him. He begins to call his disciples.

[1] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. [2] Hoc erat in principio apud Deum. [3] Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. [4] In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : [5] et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

[6] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. [7] Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. [8] Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. [9] Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. [10] In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

[11] In propria venit, et sui eum non receperunt. [12] Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :

[44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. [45] Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.

[46] Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni et vide. [47] Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. [48] Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. [49] Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. [50] Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.

[51] Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

< previous Gospel According to St John next >
< previous Chapter 1 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE