The divinity and incarnation of Christ. John bears witness of him. He begins to call his disciples.
[1] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
[2] Hoc erat in principio apud Deum.
[3] Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
[4] In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :
[5] et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
[6] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
[7] Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
[8] Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
[9] Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
[10] In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
[11] In propria venit, et sui eum non receperunt.
[12] Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :
[30] Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
[31] et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
[32] Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.
[33] Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
[34] Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
[35] Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
[36] Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
[37] Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
[38] Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quaeritis? Qui dixerunt ei : Rabbi ( quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
[39] Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
[40] Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
[41] Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam ( quod est interpretatum Christus).
[42] Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
[43] In crastinam voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
[44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
[45] Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
[46] Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
[47] Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
[48] Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
[49] Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
[50] Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.
[51] Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
|