The divinity and incarnation of Christ. John bears witness of him. He begins to call his disciples.
[1] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
[2] Hoc erat in principio apud Deum.
[3] Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
[4] In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :
[5] et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
[6] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
[7] Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
[8] Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
[9] Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
[10] In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
[11] In propria venit, et sui eum non receperunt.
... [12] Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :
... [13] qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
... [14] Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
... [15] Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.
... [16] Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
... [17] quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
... [18] Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
... [19] Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es?
... [20] Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
... [21] Et interrogaverunt eum : Quid ergo? Elias es tu? Et dixit : Non sum. Propheta es tu? Et respondit : Non.
... [22] Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
... [23] Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
... [24] Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis.
... [25] Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
... [26] Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
... [27] Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
... [28] Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
... [29] Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
... [30] Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
... [31] et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
... [32] Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.
... [33] Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
... [34] Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
... [35] Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
... [36] Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
... [37] Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
... [38] Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quaeritis? Qui dixerunt ei : Rabbi ( quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
... [39] Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
... [40] Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
... [41] Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam ( quod est interpretatum Christus).
... [42] Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
... [43] In crastinam voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
... [44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
... [45] Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
... [46] Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
... [47] Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
... [48] Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
... [49] Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
... [50] Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.
... [51] Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
|