|
An exhortation to the love of God, and obedience to his law.
[1] Haec sunt praecepta, et caeremoniae, atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
[2] ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
[3] Audi, Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
[4] Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
[5] Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
[6] Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo:
[7] et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
[8] Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
[9] scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae.
[10] Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
[11] domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti,
[12] et comederis, et saturatus fueris:
[13] cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
[14] Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt:
[15] quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.
[16] Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
[17] Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quas praecepit tibi:
[18] et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
[19] ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
[20] Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et caeremoniae, atque judicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis?
[21] dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti:
[22] fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
[23] et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
[24] Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
[25] Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
|