Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 18 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

The Lord is the inheritance of the priests and Levites. Heathenish abominations are to be avoided. The great PROPHET CHRIST is promised. False prophets must be slain.

[1] Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israel, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, [2] et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis. [3] Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: [4] primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. [5] Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

[6] Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, [7] ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino. [8] Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. [9] Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. [10] Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,

[11] nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem. [12] Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. [13] Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. [14] Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. [15] Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,

[16] ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. [17] Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. [18] Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. [19] Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. [20] Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

[21] Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? [22] hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.

< previous | Chapter 18 | next >