Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

The Lord is the inheritance of the priests and Levites. Heathenish abominations are to be avoided. The great PROPHET CHRIST is promised. False prophets must be slain.

[1] Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israel, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, [2] et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis. ... [3] Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum : ... [4] primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. ... [5] Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

... [6] Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, ... [7] ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino. ... [8] Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. ... [9] Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. ... [10] Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,

... [11] nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem. ... [12] Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. ... [13] Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. ... [14] Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. ... [15] Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,

... [16] ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. ... [17] Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti. ... [18] Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. ... [19] Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. ... [20] Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

... [21] Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? ... [22] hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 18   next >