Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

The law of the seventh year of remission. The firstlings of cattle are to be sanctified to the Lord.

[1] Septimo anno facies remissionem, [2] quae hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. [3] A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. [4] Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. [5] Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quae jussit, et quae ego hodie praecipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.

[6] Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. [7] Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, [8] sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. [9] Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. [10] Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris.

[11] Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. [12] Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: [13] et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: [14] sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. [15] Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc praecipio tibi.

[16] Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat: [17] assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies. [18] Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis. [19] De primogenitis, quae nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. [20] In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.

[21] Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel caecum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo: [22] sed intra portas urbis tuae comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. [23] Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.

< previous | Chapter 15 | next >