DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

In mourning for the dead they are not to follow the ways of the Gentiles: the distinction of clean and unclean meats: ordinances concerning tithes, and firstfruits.

[1] Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: [2] quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. [3] Ne comedatis quae immunda sunt. [4] Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram, [5] cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

[6] Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. [7] De his autem, quae ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, choerogryllum: haec, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. [8] Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. [9] Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas, comedite: [10] quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

[11] Omnes aves mundas comedite. [12] Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliaeetum, [13] ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum: [14] et omne corvini generis, [15] et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:

[16] herodium ac cygnum, et ibin, [17] ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, [18] onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem. [19] Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. [20] Omne quod mundum est, comedite.

[21] Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques haedum in lacte matris suae. [22] Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, [23] et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. [24] Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, [25] vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:

[26] et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: [27] et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. [28] Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. [29] Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris.

< previous | Chapter 14 | next >