DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

Christ heals the centurion's servant. He raises the widow's son to life, answers the messengers sent by John and absolves the penitent sinner.

[1] Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. [2] Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. [3] Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. [4] At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes: [5] diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.

[6] Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: [7] propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. [8] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. [9] Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. [10] Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

[11] Et factum est: deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. [12] Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. [13] Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. [14] Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. [15] Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.

[16] Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. [17] Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem. [18] Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. [19] Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? [20] Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?

[21] (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.) [22] Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: [23] et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. [24] Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? [25] Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

[26] Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: [27] hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. [28] Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. [29] Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. [30] Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

[31] Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? [32] Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. [33] Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet. [34] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. [35] Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

[36] Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit. [37] Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti: [38] et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. [39] Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est. [40] Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.

[41] Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. [42] Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? [43] Respondens Simon dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti. [44] Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. [45] Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

[46] Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos. [47] Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. [48] Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. [49] Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? [50] Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

< previous | Chapter 7 | next >