|
Christ heals the centurion's servant. He raises the widow's son to life, answers the messengers sent by John and absolves the penitent sinner.
[1] Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
[2] Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
[3] Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
[4] At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes:
[5] diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.
[6] Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:
[7] propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
[8] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.
[9] Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.
[10] Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
[11] Et factum est: deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
[12] Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
[13] Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
[14] Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
[15] Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.
[16] Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
[17] Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem.
[18] Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
[19] Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
[20] Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
[21] (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.)
[22] Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
[23] et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
[24] Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
[25] Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
[26] Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:
[27] hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
[28] Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
[29] Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
[30] Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
[31] Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?
[32] Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
[33] Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet.
[34] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
[35] Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
[36] Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit.
[37] Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti:
[38] et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
[39] Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.
[40] Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
[41] Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
[42] Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
[43] Respondens Simon dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti.
[44] Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
[45] Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
[46] Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos.
[47] Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
[48] Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.
[49] Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
[50] Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
|