|
The widow's mites. The signs that should forerun the destruction of Jerusalem and the end of the world.
[1] Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
[2] Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
[3] Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.
[4] Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
[5] Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:
[6] Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
[7] Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?
[8] Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
[9] Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.
[10] Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
[11] Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
[12] Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum:
[13] continget autem vobis in testimonium.
[14] Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis:
[15] ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
[16] Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
[17] et eritis odio omnibus propter nomen meum:
[18] et capillus de capite vestro non peribit.
[19] In patientia vestra possidebitis animas vestras.
[20] Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:
[21] tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,
[22] quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.
[23] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
[24] Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
[25] Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:
[26] arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:
[27] et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
[28] His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
[29] Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
[30] cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
[31] Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
[32] Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
[33] Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
[34] Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa:
[35] tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.
[36] Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
[37] Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
[38] Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
|