Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

We must pray always. The Pharisee and the publican. The danger of riches. The blind man is restored to sight.

[1] Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, [2] dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. [3] Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo. [4] Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor : [5] tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.

[6] Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit : [7] Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? [8] Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? [9] Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam : [10] Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisaeus et alter publicanus.

[11] Pharisaeus stans, haec apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus : [12] jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. [13] Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori. [14] Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. [15] Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

[16] Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei. [17] Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. [18] Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? [19] Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. [20] Mandata nosti : non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.

[21] Qui ait : Haec omnia custodivi a juventute mea. [22] Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me. [23] His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde. [24] Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! [25] facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

[26] Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri? [27] Ait illis : Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. [28] Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. [29] Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, [30] et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.

[31] Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis : [32] tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur : [33] et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. [34] Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. [35] Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.

[36] Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. [37] Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. [38] Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei. [39] Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. [40] Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

[41] dicens : Quid tibi vis faciam? At ille dixit : Domine, ut videam. [42] Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit. [43] Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 18   next >