|
The parables of the lost sheep and of the prodigal son.
[1] Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
[2] Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
[3] Et ait ad illos parabolam istam dicens:
[4] Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam?
[5] Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
[6] et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
[7] Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
[8] Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat?
[9] Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
[10] Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
[11] Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
[12] et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam.
[13] Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
[14] Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
[15] Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
[16] Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
[17] In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!
[18] surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te:
[19] jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
[20] Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
[21] Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.
[22] Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:
[23] et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:
[24] quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.
[25] Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:
[26] et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.
[27] Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
[28] Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.
[29] At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi: et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer.
[30] Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
[31] At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
[32] epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
|