DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

Christ sends forth and instructs his seventy-two disciples. The good Samaritan.

[1] Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. [2] Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. [3] Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. [4] Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. [5] In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:

[6] et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. [7] In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. [8] Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: [9] et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. [10] In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:

[11] Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. [12] Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. [13] Vae tibi Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. [14] Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. [15] Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.

[16] Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. [17] Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. [18] Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem. [19] Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. [20] Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.

[21] In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. [22] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. [23] Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis. [24] Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. [25] Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?

[26] At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? [27] Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. [28] Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. [29] Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? [30] Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

[31] Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. [32] Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. [33] Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. [34] Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. [35] Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

[36] Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? [37] At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. [38] Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, [39] et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. [40] Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.

[41] Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, [42] porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

< previous | Chapter 10 | next >