|
Christ sends forth and instructs his seventy-two disciples. The good Samaritan.
[1] Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
[2] Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
[3] Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
[4] Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
[5] In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
[6] et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
[7] In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
[8] Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis:
[9] et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
[10] In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:
[11] Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
[12] Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
[13] Vae tibi Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent.
[14] Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
[15] Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.
[16] Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
[17] Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
[18] Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.
[19] Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
[20] Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.
[21] In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
[22] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
[23] Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis.
[24] Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
[25] Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
[26] At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
[27] Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
[28] Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
[29] Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?
[30] Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
[31] Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.
[32] Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
[33] Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
[34] Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
[35] Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
[36] Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
[37] At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.
[38] Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
[39] et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
[40] Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.
[41] Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
[42] porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.
|