Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 1 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The conception of John the Baptist, and of Christ. The visitation and canticle of the Blessed Virgin. The birth of the Baptist and the canticle of Zachary.

[1] Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum : [2] sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : [3] visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, [4] ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. [5] Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

[6] Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. [7] Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. [8] Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, [9] secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : [10] et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

[11] Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. ... [12] Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. ... [13] Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : ... [14] et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : ... [15] erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae :

... [16] et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum : ... [17] et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. ... [18] Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. ... [19] Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. ... [20] Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

... [21] Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. ... [22] Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. ... [23] Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : ... [24] post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : ... [25] Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

... [26] In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ... [27] ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. ... [28] Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. ... [29] Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. ... [30] Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.

... [31] Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : ... [32] hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum, ... [33] et regni ejus non erit finis. ... [34] Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ... [35] Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

... [36] Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis : ... [37] quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. ... [38] Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. ... [39] Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : ... [40] et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.

... [41] Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : ... [42] et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. ... [43] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? ... [44] Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. ... [45] Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.

... [46] Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : ... [47] et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. ... [48] Quia respexit humilitatem ancillae suae : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, ... [49] quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus, ... [50] et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

... [51] Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. ... [52] Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. ... [53] Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. ... [54] Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae : ... [55] sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

... [56] Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. ... [57] Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. ... [58] Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. ... [59] Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. ... [60] Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

... [61] Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. ... [62] Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. ... [63] Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. ... [64] Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. ... [65] Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec :

... [66] et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. ... [67] Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens : ... [68] Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae : ... [69] et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, ... [70] sicut locutum est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus :

... [71] salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos : ... [72] ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti : ... [73] jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ... [74] ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi ... [75] in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

... [76] Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ... [77] ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum ... [78] per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto : ... [79] illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. ... [80] Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 1 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE