|
Christ is transfigured. He casts out the dumb spirit. He teaches humility and to avoid scandal.
[1] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
[2] Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
[3] Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.
[4] Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.
[5] Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.
[6] Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
[7] Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
[8] Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
[9] Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
[10] Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?
[11] Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
[12] Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
[13] Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
[14] Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
[15] Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
[16] Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
[17] qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
[18] Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
[19] Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
[20] Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
[21] et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
[22] Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
[23] Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
[24] Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.
[25] Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
[26] Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
[27] Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?
[28] Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
[29] Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire.
[30] Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
[31] At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
[32] Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
[33] At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
[34] Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
[35] Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
[36] Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
[37] Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
[38] Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
[39] qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
[40] Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
[41] Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
[42] Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
[43] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
[44] Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
[45] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
[46] Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
[47] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
[48] Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
[49] Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
|