DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Christ is transfigured. He casts out the dumb spirit. He teaches humility and to avoid scandal.

[1] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. [2] Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. [3] Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. [4] Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. [5] Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.

[6] Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum. [7] Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. [8] Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. [9] Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. [10] Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?

[11] Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. [12] Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. [13] Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. [14] Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. [15] Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?

[16] Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: [17] qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. [18] Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. [19] Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. [20] Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:

[21] et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. [22] Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. [23] Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. [24] Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. [25] Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.

[26] Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. [27] Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? [28] Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. [29] Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire. [30] Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

[31] At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. [32] Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? [33] At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. [34] Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. [35] Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:

[36] Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. [37] Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. [38] Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: [39] qui enim non est adversum vos, pro vobis est. [40] Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

[41] Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. [42] Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, [43] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. [44] Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, [45] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

[46] Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, [47] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. [48] Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. [49] Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

< previous | Chapter 9 | next >