Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Christ feeds four thousand. He gives sight to a blind man. He foretells his passion.

[1] In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : [2] Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : [3] et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. [4] Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? [5] Et interrogavit eos : Quot panes habetis? Qui dixerunt : Septem.

[6] Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. [7] Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. [8] Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. [9] Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos. [10] Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

[11] Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. [12] Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. [13] Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. [14] Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. [15] Et praecipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.

[16] Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. [17] Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum? [18] oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, [19] quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei : Duodecim. [20] Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei : Septem.

[21] Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis? [22] Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. [23] Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. [24] Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. [25] Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et coepit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.

[26] Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris. [27] Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines? [28] Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. [29] Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. [30] Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

[31] Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. [32] Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum. [33] Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. [34] Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. [35] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.

... [36] Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat? ... [37] Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? ... [38] Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. ... [39] Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 8   next >