|
Christ feeds four thousand. He gives sight to a blind man. He foretells his passion.
[1] In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
[2] Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
[3] et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
[4] Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
[5] Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
[6] Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.
[7] Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.
[8] Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
[9] Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.
[10] Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
[11] Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
[12] Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
[13] Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
[14] Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
[15] Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.
[16] Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
[17] Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum?
[18] oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
[19] quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
[20] Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
[21] Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
[22] Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
[23] Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
[24] Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
[25] Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et coepit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
[26] Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
[27] Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
[28] Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
[29] Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
[30] Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
[31] Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
[32] Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
[33] Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
[34] Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
[35] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
[36] Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat?
[37] Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
[38] Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
[39] Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
|