DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Christ casts out a legion of devils: he heals the issue of blood, and raises the daughter of Jairus to life.

[1] Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. [2] Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, [3] qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: [4] quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: [5] et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.

[6] Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: [7] et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. [8] Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. [9] Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. [10] Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

[11] Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. [12] Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus. [13] Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. [14] Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: [15] et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.

[16] Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis. [17] Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum. [18] Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, [19] et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. [20] Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.

[21] Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. [22] Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, [23] et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. [24] Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. [25] Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,

[26] et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: [27] cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: [28] dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. [29] Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. [30] Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?

[31] Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? [32] Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. [33] Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. [34] Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. [35] Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?

[36] Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. [37] Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. [38] Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. [39] Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. [40] Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.

[41] Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. [42] Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. [43] Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.

< previous | Chapter 5 | next >