Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The parable of the sower. Christ stills the tempest at sea.

[1] Et iterum coepit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: [2] et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: [3] Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. [4] Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. [5] Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae:

[6] et quando exortus est sol, exaestuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. [7] Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. [8] Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. [9] Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. [10] Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

[11] Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: [12] ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. [13] Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? [14] Qui seminat, verbum seminat. [15] Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.

[16] Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: [17] et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. [18] Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, [19] et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. [20] Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

[21] Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? [22] Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. [23] Si quis habet aures audiendi, audiat. [24] Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. [25] Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

[26] Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, [27] et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. [28] Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. [29] Et cum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adsit messis. [30] Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?

[31] Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra: [32] et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare. [33] Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: [34] sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. [35] Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.

[36] Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo. [37] Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. [38] Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? [39] Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. [40] Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?

< previous | Chapter 4 | next >