Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The parable of the sower. Christ stills the tempest at sea.

[1] Et iterum coepit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat : [2] et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua : [3] Audite : ecce exiit seminans ad seminandum. [4] Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. [5] Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae :

[6] et quando exortus est sol, exaestuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit. [7] Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. [8] Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. [9] Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat. [10] Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

[11] Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt : [12] ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. [13] Et ait illis : Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? [14] Qui seminat, verbum seminat. [15] Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.

[16] Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud : [17] et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. [18] Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt, [19] et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. [20] Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

[21] Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? [22] Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. [23] Si quis habet aures audiendi, audiat. [24] Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. [25] Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

[26] Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, [27] et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. [28] Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. [29] Et cum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adsit messis. [30] Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?

[31] Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra : [32] et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare. [33] Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire : [34] sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. [35] Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.

[36] Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliae naves erant cum illo. [37] Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. [38] Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus? [39] Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna. [40] Et ait illis : Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?

< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 4   next >