|
Christ heals the withered hand. He chooses the twelve. He confutes the blasphemy of the Pharisees.
[1] Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
[2] Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
[3] Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
[4] Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
[5] Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
[6] Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
[7] Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum,
[8] et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.
[9] Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:
[10] multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
[11] Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:
[12] Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
[13] Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
[14] Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos praedicare.
[15] Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia.
[16] Et imposuit Simoni nomen Petrus:
[17] et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
[18] et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,
[19] et Judas Iscariotem, qui et tradidit illum.
[20] Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
[21] Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
[22] Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia.
[23] Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?
[24] Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
[25] Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
[26] Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
[27] Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
[28] Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint:
[29] qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.
[30] Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
[31] Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
[32] et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te.
[33] Et respondens eis, ait: Quae est mater mea et fratres mei?
[34] Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.
[35] Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
|