DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Christ heals the sick of the palsy. He calls Matthew and excuses his disciples.

[1] Et iterum intravit Capharnaum post dies, [2] et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. [3] Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. [4] Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. [5] Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

[6] Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: [7] Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? [8] Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? [9] Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? [10] Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

[11] tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. [12] Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. [13] Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. [14] Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. [15] Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.

[16] Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? [17] Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. [18] Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? [19] Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. [20] Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.

[21] Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. [22] Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. [23] Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas. [24] Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? [25] Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?

[26] quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? [27] Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. [28] Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

< previous | Chapter 2 | next >