DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The continuation of the history of the passion.

[1] Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. [2] Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. [3] Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. [4] Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. [5] Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

[6] Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. [7] Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. [8] Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis. [9] Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum? [10] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

[11] Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. [12] Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? [13] At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. [14] Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. [15] Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

[16] Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, [17] et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. [18] Et coeperunt salutare eum: Ave rex Judaeorum. [19] Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. [20] Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

[21] Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. [22] Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus. [23] Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. [24] Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. [25] Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.

[26] Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum. [27] Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. [28] Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est. [29] Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas: [30] salvum fac temetipsum descendens de cruce.

[31] Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. [32] Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. [33] Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. [34] Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? [35] Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.

[36] Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. [37] Jesus autem emissa voce magna expiravit. [38] Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. [39] Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. [40] Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:

[41] et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam. [42] Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), [43] venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. [44] Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. [45] Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

[46] Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. [47] Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

< previous | Chapter 15 | next >