|
The continuation of the history of the passion.
[1] Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
[2] Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
[3] Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
[4] Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
[5] Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
[6] Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
[7] Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
[8] Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.
[9] Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum?
[10] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
[11] Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
[12] Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum?
[13] At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.
[14] Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
[15] Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
[16] Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,
[17] et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
[18] Et coeperunt salutare eum: Ave rex Judaeorum.
[19] Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
[20] Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.
[21] Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
[22] Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.
[23] Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.
[24] Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
[25] Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.
[26] Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum.
[27] Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
[28] Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.
[29] Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas:
[30] salvum fac temetipsum descendens de cruce.
[31] Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
[32] Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
[33] Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
[34] Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
[35] Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
[36] Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
[37] Jesus autem emissa voce magna expiravit.
[38] Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
[39] Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
[40] Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:
[41] et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
[42] Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
[43] venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
[44] Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
[45] Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
[46] Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
[47] Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
|