Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Mark next >
< previous Chapter 14 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The first part of the history of the passion of Christ.

[1] Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. [2] Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [3] Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. [4] Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est? [5] poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

[6] Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me : [7] semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. [8] Quod habuit haec, fecit : praevenit ungere corpus meum in sepulturam. [9] Amen dico vobis : Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus. [10] Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

[11] Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. [12] Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? [13] Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans : sequimini eum, [14] et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? [15] Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum : et illic parate nobis.

[16] Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. [17] Vespere autem facto, venit cum duodecim. [18] Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. [19] At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego? [20] Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

[21] Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. [22] Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. [23] Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. [24] Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. [25] Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

[47] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis : et amputavit illi auriculam. [48] Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? [49] quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae. [50] Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

[51] Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. [52] At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. [53] Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores. [54] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. [55] Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.

[56] Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. [57] Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes : [58] Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo. [59] Et non erat conveniens testimonium illorum. [60] Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his?

[61] Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti? [62] Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. [63] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes? [64] Audistis blasphemiam : quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. [65] Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum caedebant.

[66] Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis : [67] et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras. [68] At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. [69] Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est. [70] At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilaeus es.

[71] Ille autem coepit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis. [72] Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.

< previous Gospel According to St Mark next >
< previous Chapter 14 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE