|
The first part of the history of the passion of Christ.
[1] Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
[2] Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
[3] Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
[4] Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
[5] poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
[6] Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:
[7] semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
[8] Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
[9] Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.
[10] Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
[11] Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
[12] Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
[13] Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans: sequimini eum,
[14] et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
[15] Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
[16] Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
[17] Vespere autem facto, venit cum duodecim.
[18] Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
[19] At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
[20] Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
[21] Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
[22] Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
[23] Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
[24] Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
[25] Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
[26] Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
[27] Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
[28] Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
[29] Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
[30] Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
[31] At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
[32] Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
[33] Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et coepit pavere et taedere.
[34] Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
[35] Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora:
[36] et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.
[37] Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
[38] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
[39] Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
[40] Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
[41] Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
[42] Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.
[43] Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
[44] Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
[45] Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
[46] At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
[47] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam.
[48] Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
[49] quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.
[50] Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
[51] Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
[52] At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
[53] Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.
[54] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
[55] Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
[56] Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
[57] Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
[58] Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.
[59] Et non erat conveniens testimonium illorum.
[60] Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his?
[61] Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?
[62] Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.
[63] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
[64] Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
[65] Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.
[66] Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
[67] et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras.
[68] At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
[69] Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
[70] At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.
[71] Ille autem coepit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
[72] Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.
|