Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Marriage is not to be dissolved. The danger of riches. The ambition of the sons of Zebedee. A blind man is restored to his sight.

[1] Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. [2] Et accedentes pharisaei interrogabant eum: Si licet vero uxorem dimittere: tentantes eum. [3] At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? [4] Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. [5] Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud:

[6] ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. [7] Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam: [8] et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. [9] Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. [10] Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

[11] Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. [12] Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. [13] Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. [14] Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. [15] Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

[16] Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. [17] Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? [18] Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. [19] Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem. [20] At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea.

[21] Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. [22] Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones. [23] Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! [24] Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire! [25] Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

[26] Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? [27] Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. [28] Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. [29] Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, [30] qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

[31] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. [32] Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et praecedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura. [33] Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: [34] et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. [35] Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

[36] At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? [37] Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. [38] Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? [39] At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: [40] sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

[41] Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. [42] Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. [43] Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: [44] et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. [45] Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

[46] Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timae Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans. [47] Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. [48] Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. [49] Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te. [50] Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

[51] Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. [52] Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

< previous | Chapter 10 | next >