Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The third part of the sermon on the mount.

[1] Nolite judicare, ut non judicemini. [2] In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. [3] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? [4] aut quomodo dicis fratris tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? [5] Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

[6] Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. [7] Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. [8] Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. [9] Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? [10] aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?

[11] Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? [12] Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae. [13] Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. [14] Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam! [15] Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:

[16] a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus? [17] Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. [18] Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. [19] Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. [20] Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

[21] Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. [22] Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? [23] Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. [24] Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, [25] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.

[26] Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: [27] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. [28] Et factum est: cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. [29] Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.

< previous | Chapter 7 | next >