|
A continuation of the sermon on the mount.
[1] Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.
[2] Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
[3] Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
[4] ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
[5] Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
[6] Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
[7] Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
[8] Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
[9] Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
[10] Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
[11] Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
[12] et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
[13] Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
[14] Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.
[15] Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
[16] Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
[17] Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
[18] ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
[19] Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
[20] Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
[21] Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
[22] Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
[23] Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?
[24] Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
[25] Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
[26] Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
[27] Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
[28] Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
[29] Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
[30] Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei?
[31] Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
[32] haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
[33] Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis.
[34] Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
|