|
The resurrection of Christ. His commission to his disciples.
[1] Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
[2] Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
[3] erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.
[4] Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
[5] Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.
[6] Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
[7] Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.
[8] Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
[9] Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
[10] Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.
[11] Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
[12] Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
[13] dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
[14] Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
[15] At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.
[16] Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi consituerat illis Jesus.
[17] Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
[18] Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra:
[19] euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
[20] docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.
|