Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 28 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The resurrection of Christ. His commission to his disciples.

[1] Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. [2] Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: [3] erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. [4] Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. [5] Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.

[6] Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. [7] Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. [8] Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. [9] Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. [10] Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.

[11] Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. [12] Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, [13] dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. [14] Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. [15] At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.

[16] Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi consituerat illis Jesus. [17] Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. [18] Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: [19] euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: [20] docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

< previous | Chapter 28 | next >