Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The resurrection of Christ. His commission to his disciples.

[1] Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. [2] Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : [3] erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. [4] Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. [5] Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.

[6] Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. [7] Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis : ecce praedixi vobis. [8] Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. [9] Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. [10] Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.

[11] Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. ... [12] Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, ... [13] dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. ... [14] Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. ... [15] At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.

... [16] Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi consituerat illis Jesus. ... [17] Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. ... [18] Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra : ... [19] euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : ... [20] docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 28   next >