The offerings of the wise men: the flight into Egypt: the massacre of the Innocents.
[1] Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
[2] dicentes : Ubi est qui natus est rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
[3] Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
[4] Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
[5] At illi dixerunt : In Bethlehem Judae : sic enim scriptum est per prophetam :
[6] Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
[7] Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis :
[8] et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
[9] Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
[10] Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
[11] Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
[12] Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
[13] Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
[14] Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum : et erat ibi usque ad obitum Herodis :
[15] Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Aegypto vocavi filium meum.
[16] Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
[17] Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
[18] Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
[19] Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto,
[20] dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel : defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.
[21] Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel.
[22] Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
[23] Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaraeus vocabitur.
|