Christ reproves the Scribes. He cures the daughter of the woman of Canaan: and many others: and feeds four thousand with seven loaves.
[1] Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes :
[2] Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
[3] Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit :
[4] Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
[5] Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
[6] et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
[7] Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
[8] Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
... [9] Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
... [10] Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
... [11] Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
... [12] Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?
... [13] At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
... [14] Sinite illos : caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
... [15] Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
... [16] At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis?
... [17] Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
... [18] Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
... [19] de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae :
... [20] haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
... [21] Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
... [22] Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a daemonio vexatur.
... [23] Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
... [24] Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
... [25] At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
... [26] Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
... [27] At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
... [28] Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
... [29] Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae : et ascendens in montem, sedebat ibi.
... [30] Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
... [31] ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes : et magnificabant Deum Israel.
... [32] Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
... [33] Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
... [34] Et ait illis Jesus : Quot habetis panes? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
... [35] Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
... [36] Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
... [37] Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
... [38] Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
... [39] Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.
|