Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Christ reproves the Scribes. He cures the daughter of the woman of Canaan: and many others: and feeds four thousand with seven loaves.

[1] Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes: [2] Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. [3] Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: [4] Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. [5] Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:

[6] et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. [7] Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: [8] Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. [9] Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. [10] Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.

[11] Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. [12] Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt? [13] At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. [14] Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. [15] Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.

[16] At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? [17] Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? [18] Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: [19] de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: [20] haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

[21] Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. [22] Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur. [23] Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. [24] Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. [25] At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.

[26] Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. [27] At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. [28] Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. [29] Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi. [30] Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

[31] ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel. [32] Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. [33] Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? [34] Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. [35] Et praecepit turbae ut discumberent super terram.

[36] Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. [37] Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. [38] Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. [39] Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.

< previous | Chapter 15 | next >