DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Machabees | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The sons of Simon defeat the troops of Antiochus. Simon with two of his sons are treacherously murdered by Ptolemee his son in law.

[1] Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum. [2] Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties. [3] Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de caelo vobiscum sit. [4] Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebaeum, et dormierunt in Modin. [5] Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.

[6] Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. [7] Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. [8] Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. [9] Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit: [10] et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judaeam in pace.

[11] Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum: [12] erat enim gener summi sacerdotis. [13] Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. [14] Simon autem, perambulans civitates quae erant in regione Judaeae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. [15] Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.

[16] Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: [17] et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis. [18] Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. [19] Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. [20] Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.

[21] Et praecurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. [22] Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quaerebant eum perdere. [23] Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus: [24] ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.

< previous | Chapter 16 | next >