|
The unclean are removed out of the camp: confession of sins, and satisfaction: firstfruits and oblations belonging to the priests: trial of jealousy.
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[2] Praecipe filiis Israel, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:
[3] tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
[4] Feceruntque ita filii Israel, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
[5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[6] Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
[7] confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
[8] Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
[9] Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent:
[10] et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[12] Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
[13] dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:
[14] si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur:
[15] adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium.
[16] Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
[17] assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam.
[18] Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
[19] Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi.
[20] Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro:
[21] his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
[22] Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.
[23] Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
[24] et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,
[25] tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius:
[26] pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
[27] Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
[28] Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
[29] Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
[30] maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt:
[31] maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
|