|
The mansions or journeys of the children of Israel towards the land of promise.
[1] Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
[2] quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.
[3] Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis,
[4] et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
[5] castrametati sunt in Soccoth.
[6] Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
[7] Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
[8] Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
[9] Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.
[10] Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
[11] castrametati sunt in deserto Sin.
[12] Unde egressi, venerunt in Daphca.
[13] Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
[14] Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
[15] Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
[16] Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
[17] Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
[18] Et de Haseroth venerunt in Rethma.
[19] Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
[20] Unde egressi venerunt in Lebna.
[21] De Lebna castrametati sunt in Ressa.
[22] Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
[23] Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.
[24] Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
[25] Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
[26] Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
[27] De Thahath, castrametati sunt in Thare.
[28] Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
[29] Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.
[30] Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
[31] Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
[32] Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.
[33] Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.
[34] Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.
[35] Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
[36] Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
[37] Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.
[38] Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
[39] cum esset annorum centum viginti trium.
[40] Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.
[41] Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
[42] Unde egressi, venerunt in Phunon.
[43] Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
[44] Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.
[45] Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
[46] Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
[47] Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
[48] Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.
[49] Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
[50] Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
[51] Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
[52] disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
[53] mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
[54] quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
[55] Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae:
[56] et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
|