|
The Levites are numbered and their offices distinguished. They are taken in the place of the firstborn of the children of Israel.
[1] Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
[2] Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
[3] Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur.
[4] Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
[5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[6] Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
[7] et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
[8] et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
[9] Dabisque dono Levitas
[10] Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[12] Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei.
[13] Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
[14] Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
[15] Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
[16] Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus,
[17] et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
[18] Filii Gerson: Lebni et Semei.
[19] Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
[20] Filii Merari: Moholi et Musi.
[21] De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica:
[22] quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
[23] Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
[24] sub principe Eliasaph filio Lael.
[25] Et habebunt excubias in tabernaculo foederis,
[26] ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
[27] Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua.
[28] Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
[29] et castrametabuntur ad meridianam plagam.
[30] Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:
[31] et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
[32] Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii.
[33] At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua:
[34] omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
[35] Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.
[36] Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent:
[37] columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
[38] Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
[39] Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
[40] Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
[41] Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel.
[42] Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel:
[43] et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
[44] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[45] Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.
[46] In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
[47] accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos):
[48] dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
[49] Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
[50] pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii:
[51] et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.
|