Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Sacrifices for the festivals of the seventh month.

[1] Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. [2] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : [3] et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, [4] unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem : [5] et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

[6] praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. [7] Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea. [8] Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : [9] et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, [10] decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

[11] et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. [12] Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. [13] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [14] et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, [15] et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

[16] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. [17] In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [18] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [19] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. [20] Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

[21] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [22] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. [23] Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [24] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [25] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

[26] Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [27] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [28] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [29] Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [30] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

[31] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [32] Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [33] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [34] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [35] Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

[36] offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : [37] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [38] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [39] Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris : praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 29   next >