Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 29 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Sacrifices for the festivals of the seventh month.

[1] Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. [2] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: [3] et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, [4] unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: [5] et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

[6] praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. [7] Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. [8] Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: [9] et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, [10] decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:

[11] et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. [12] Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. [13] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [14] et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, [15] et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:

[16] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. [17] In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [18] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [19] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. [20] Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

[21] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [22] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. [23] Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [24] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [25] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

[26] Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [27] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [28] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [29] Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [30] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

[31] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [32] Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [33] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [34] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [35] Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

[36] offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: [37] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [38] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [39] Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

< previous | Chapter 29 | next >