DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

The silver trumpets and their use. They march from Sinai.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [2] Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. [3] Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. [4] Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel. [5] Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.

[6] In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. [7] Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. [8] Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. [9] Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. [10] Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

[11] Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis: [12] profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. [13] Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. [14] Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. [15] In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.

[16] In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. [17] Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. [18] Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. [19] In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. [20] Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

[21] Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. [22] Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. [23] In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. [24] Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. [25] Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

[26] In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. [27] Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. [28] Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur. [29] Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. [30] Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

[31] Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. [32] Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. [33] Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. [34] Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. [35] Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

[36] Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel.

< previous | Chapter 10 | next >