|
The prophet laments, that notwithstanding all his preaching, the generality are still corrupt in their manners: therefore their desolation is at hand: but they shall be restored again and prosper; and all mankind shall be redeemed by Christ.
[1] Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemia! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea.
[2] Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.
[3] Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam.
[4] Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
[5] Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
[6] Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
[7] Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus.
[8] Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est.
[9] Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus.
[10] Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
[11] Dies, ut aedificentur maceriae tuae; in die illa longe fiet lex.
[12] In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
[13] Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.
[14] Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
[15] Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia.
[16] Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdae erunt.
[17] Lingent pulverem sicut serpentes; velut reptilia terrae perturbabuntur in aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.
[18] Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
[19] Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
[20] Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis.
|