|
Jonas being sent to preach in Ninive, fleeth away by sea: a tempest riseth: of which he being found, by lot, to be the cause, is cast into the sea, which thereupon is calmed.
[1] Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens:
[2] Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
[3] Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
[4] Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
[5] Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
[6] Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
[7] Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
[8] Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu?
[9] Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
[10] Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
[11] Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat.
[12] Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos.
[13] Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
[14] Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
[15] Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo.
[16] Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
|